monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.68 > csg68.247 > sectio 20

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 20
Rex vero: ideo ita positum est quia illi vulpem elegerunt, regem vero noluerunt. Rex vero: id est verus rex, cui titulus inscriptus est, quando passus est. Nam Pilatus hunc titulum super caput eius inscriptum posuit, Rex Iudaeorum, hebraea lingua, graeca, et latina: ut omnes qui transirent legerent gloriam regis, et ignominiam ipsorum Iudaeorum, qui reiicientes verum regem, elegerunt vulpem Caesarem. Rex vero laetabitur in Deo. Illi facti sunt partes vulpium: Rex vero laetabitur in Deo. Quem sibi visi sunt quasi superasse cum crucifigerent, tunc crucifixus fudit pretium quo emit orbem terrarum. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quare, laudabitur omnis qui iurat in ipso? Quia sibi elegit Christum, non vulpem; quia quando illi Iudaei insultaverunt, tunc dedit ille unde redimeremur. Ad ipsum ergo pertinemus qui nos redemit, qui pro nobis mundum vicit, non armato milite, sed irrisa cruce. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quis iurat in eo? Qui pollicetur ei vitam suam, qui vovet illi et reddit, qui fit christianus: hoc est quod ait, Laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quanta iniqua locuti sunt Iudaei? Quanta mala dixerunt, non solum Iudaei, sed et omnes qui propter idola Christianos persecuti sunt? Quando saeviebant in Christianos, putabant quod possent finire Christianos: cum putabant quod possent finire, Christiani creverunt, et ipsi finiti sunt. Oppilatum est os loquentium iniqua. Nemo audet modo publice loqui contra Christum: iam omnes timent Christum: Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quando in infirmitate Agnus erat, etiam vulpes audebant contra Agnum. Vicit Leo de tribu Iuda , et siluerunt vulpes: Quoniam oppilatum est eos loquentium iniqua.